cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi
traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in
urbibus eius et in aedibus
tres civitates separabis tibi in medio terrae quam Dominus
Deus tuus dabit tibi in possessionem
sternens diligenter viam et in tres aequaliter partes totam
terrae tuae provinciam divides ut habeat e vicino qui propter
homicidium profugus est quo possit evadere
haec erit lex homicidae fugientis cuius vita servanda est
qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudius
tertius nullum contra eum habuisse odium conprobatur
sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna caedenda
et in succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum
de manubrio amicum eius percusserit et occiderit hic ad unam
supradictarum urbium confugiet et vivet
ne forsitan proximus eius cuius effusus est sanguis dolore
stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit
et percutiat animam eius qui non est reus mortis quia nullum
contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur
idcirco praecipio tibi ut tres civitates aequalis inter se
spatii dividas
cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut
iuravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis
pollicitus est
si tamen custodieris mandata eius et feceris quae hodie
praecipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis
eius omni tempore addes tibi tres alias civitates et
supradictarum trium urbium numerum duplicabis
ut non effundatur sanguis innoxius in medio terrae quam
Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam nec sis sanguinis reus
si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit
vitae eius surgensque percusserit illum et mortuus fuerit
fugeritque ad unam de supradictis urbibus
mittent seniores civitatis illius et arripient eum de loco
effugii tradentque in manu proximi cuius sanguis effusus est et
morietur
nec misereberis eius et auferes innoxium sanguinem de
Israhel ut bene sit tibi
non adsumes et transferes terminos proximi tui quos
fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus
dabit tibi in terra quam acceperis possidendam
non stabit testis unus contra aliquem quicquid illud
peccati et facinoris fuerit sed in ore duorum aut trium testium
stabit omne verbum
si steterit testis mendax contra hominem accusans eum
praevaricationis
stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu
sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis
cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum
testem dixisse contra fratrem suum mendacium
reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit et auferes
malum de medio tui
ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam talia
audeant facere
non misereberis eius sed animam pro anima oculum pro oculo
dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges